Table Of ContentSCHOLIA IN ARATVM
VETERA
EDIDIT
JEAN MARTIN
STVTGARDIAE IN AEDIBVS B. G. TEVBNERI MCMLXXIV
ISBN 3-519-01047-X
Das Werk ist urheberrechtlich geschützt.
Die dadurch begründeten Rechte, besonders die der Über-
setzung, des Nachdrucks, der Bildentnahme,
der Funksendung, der Wiedergabe auf photomechanischem
oder ähnlichem Wege, der Speicherung und Auswertung in
Datenverarbeitungsanlagen, bleiben, auch bei Verwertung
von Teilen des Werkes, dem Verlag vorbehalten.
Bei gewerblichen Zwecken dienender Vervielfältigung ist an
den Verlag gemäß § 54 UrhG eine Vergütung zu zahlen,
deren Höhe mit dem Verlag zu vereinbaren ist.
© B.G.Teubner, Stuttgart 1974
Printed in Germany
Satz und Druck: L. C. Wittich Darmstadt
Bindearbeiten: Fritz Wochner KG, Horb/Neckar
PRAEPATIO
Olim in libro qui inscribitur Histoire du Texte des
Phenomenes d'Aratos^, cum omnes Arati codices praeter
Scorialensem S III 3 a Marciano 476 ortos esse crederem,
facilem eius laborem fore scripsi qui scholiorum in Arati
Phaenomena novam editionem curare vellet. Satis enim
fore putabam Marciani codicis textum purum ac sincerum
exhibere, mendis quidem haud paucis purgatum et eis
additamentis aut lectionis varietatibus ornatum quae
Scorialensi nobis traderentur, necnon ineditis aliquot
scholüs aliis ex fontibus adhibitis. Sed Arateos codices
pertractare et eorum adfinitates perpendere per hos quin-
decim annos vix desü et rerum veritatem multo involu-
tiorem esse quam putaveram cognovi. Quamquam enim
codicum genera saepe inter se contaminata esse demon-
stravi, ita ut innumerae lectiones in poetae textu ab alia
Stirpe ad aliam transferrentur, hoc idem in scholüs acci-
dere posse frustra negavi, nec satis vidi codicum necessi-
tudines non Semper sibi constare, et librarios nonnum-
quam alüs in locis alia exemplaria cum suo contulisse, vel
etiam pro suo substituisse.
Quod in Arato verum esse nunc comperi, id forsitan
etiam verius in aUis poetis Graecis inveniatur esse. Spero
igitur hanc novam Arateorum scholiorum editionem ex-
perimenti loco haberi posse, documentoque eis fore qui
longum illum atque intricatum laborem cognoscere stude-
1 Parisiis, Klincksieck, 1956, p. 279.
IV PRAEFATIO
bunt quem medii aevi grammatici in Graecorum poetarum
operibus recensendis susceperunt.
Textus eos hanc editionem complecti volui qui ad
Alexandrinum Arati commentarium referri posse vide-
rentur, Theoni fortasse grammatico tribuendum^. Et sunt
quidem:
- fragmenta in editione ea quam littera O aignavi ser-
vata^, inter quae Vita apud Westermann tertia;
- fragmenta in Parisino suppl. gr. 607 A servata scho-
liaque ea quae communia nominavi, consensu codicum
MQDAKVUAS patefacta, quibus adiungenda est Vita
quarta;
- scholia ea quae codices MQS a secundariis fontibus
mutuati sunt;
- fragmenta in Vaticano gr. 191 servata, quibuscum
Vita prima traditur;
- excerpta pauca in scholüs ad Aeschyli Prometheum
Vinctum üiserta;
- excerpta meteorologica tria in codice Parisino gr.
2424 servata;
- misella papyri Berolinensis lacinia quam in appen-
dice post Maassium repetii.
1. De scholiorum fragmentis in Arati editione ^ servatis
Secundo vel tertio post Christum natum saeculo Arati
editionem pervulgatam esse olim vidimus (Hist. Text,
pp. 35-126), quae praeter Phaenomena scholüs carentia
excerpta varia complectebatur luculentis picturis ülu-
strata, quorum nonnulla (Anonymi scilicet apud Maas-
sium secundi partes prima et secunda, Catasterismorum
1 Vide Hist. Text. pp. 127-218.
" Hist. Text. pp. 35-126.
PRABFATIO V
fabulae) ab Eratosthenis opere derivata esse videntur,
cetera vero ad antiquiorem integrioremque Arati editio-
nem referenda, praefatio scilicet (Anon. 11,3), commentam
fragmenta (infra p. 44, 9sqq., et 66, 5sqq.), Vita denique
Arati tertia (Anon. 11,5 infra p. 14). Eius editionis duo
certe exemplaria in occidentales Europae partes adlata
sunt ac Latine versa. Hinc orta sunt Scholia quae dicun-
tur in Germanici Caesaris Aratea, hinc quoque Aratus ille
Latinus quem edidit Maass (Comm. Ar. Reil. pp. 99-306).
De eadem editione Graecum testimonium ferunt Vati-
canus gr. 1087, Laurentianus LXXXVII10, Arati codices
Edimburgensis, Scorialensis, Salmanticensis. De his tribus
infra disputabo; de illis nunc pauca satis erit exponere.
Vaticanus gr. 1087 chart. saec. XIV ineuntis (signa
enim officinae chartariae simillima sunt eorum quae apud
Mo§in-Traljic numeris 3200,3686-3691,5599-5601 signan-
tur) Catasterismorum fabulas XXV (300r, 311r-v, 312r)
et imaginum integram Seriem (300v-310v) servavit. Figura
lovis in aquila sedentis, quam fol. 302v invenimus, ad
nuUam fabulam, sed ad ipsius Arati prooemium spectat,
immo ad eam prooemii interpretationem quam infra leges
p. 44, 9 (Hist. Text. p. 47). Imagines vero nonnullae scho-
liorum excerptis brevibus ab eo ipso qui eas delineavit
instructae sunt (sch. 46, p. 93, 8-10; 71, p. 107, 1-5; 137,
p. 143, 3-13; 147, p. 149, 5-7; 147, p. 151, 8-11; 148, p.
151, 12-14; 283, p. 220, 11-14; 348, p. 251, 3-22; 353,
p. 253, 10-11; 443, p. 281, 16-18; adnotationem brevem
et evanidam de Cratere, quae est in margine folü 302r,
legere non potui). Excerpta ea ad vulgatorum scholiorum
antiquum fontem redire patet^.
^ Scholiorum excerpta in ipsis exemplaris antiqui figuris
inscripta fuisse veri simile mihi videtur; vide Bethe, Buch
und Bild im Altertum p. 82.
VI PRAEFATIO
Laurentianus LXXXVII 10 chart. orient. saec.
XIII-XIV praebet fol. 183r-v, post Anonymi secundi
partes primam et secundam, fragmentum tertiae, id est
praefationis antiquae (infra pp. 1-2).
2. De scholiorum in Aratum codicibus
Hic mihi non est in animo accurate codices omnes
describere, quod iam in Hist. Text, feei et denuo aliquando
facturus sum si licebit iuvenilem illum librum retractare,
sed id tantum dicere quo clariora appareant vincula qui-
bus codicum genera inter se conectantur. Eveniet tamen
interdum ut ea corrigam quae minus recte in opere meo
priore exposui, librorumque eorum mentionem faciam
qui post annum 1956 in lucem prodierunt.
Par SchoHorum in Aratum antiquissimus inter Graecos
testis est Parisinus suppl. gr. 607 A membr. saec. X,
de quo vide Hist. Text. pp. 263-267; notulas continet is
Septem (seh. 1, p. 44, 6-8; 11, p. 56, 5-7; 27, p. 76, 1-6;
30-33, p. 85, 12-17; 94, p. 121, 9-10; 132, p. 138, 7sqq.;
159, p. 159, 12-14), praemissis excerptis quae cum Mar-
ciana isagoga conferenda sunt (vide infra p. 23-31). Haec
omnia primus edidit Treu (Excerpta Anonymi Byzantini,
Ohlau 1880), deinde Maass (Comm. Ar. Reil. pp. 315-322).
Perspicuum est hunc codicem eius cognatum esse ex quo
tota pendet communium quae appello scholiorum tra-
ditio.
Ceteros codices in quattuor genera nunc dividam.
Primi ergo est generis
M Venetus Marcianus 476 (coli. 703) membr. saec. X-XI,
quem descripsi Hist. Text. pp. 229-231; sed nunc moneo
primum folium eius non, ut incautius ibi adfirmaveram,
avulsum esse; nam id quod hodie nota 2 Signatur re vera
primum est, et constat Aratea codicis ilHus pars e qua-
PRAEFATIO VII
ternionibus integris tribus et foliis mutili quaternionis
quinque; Lycophro autem alteram quaternionum Seriem
implet. Frustra igitur conieci Arati Vitam Marcianum
nostnim olim praebuisse. Arati Phaenomena scholüs in-
structa sequuntur opusculum UEPL TOÜ J^coSiaxoü xuxXou,
epistula ad lulianum quendam data, Phaenomenorum
argumentum, excerpta varia quae infra pp. 539-544
invenies.
Marciani proles haec est:
a) Vaticanus gr. 1307 membr. saec. X-XI, e Mar-
ciani apographo descriptus; folio ultimo avulso de-
sunt sch. 1152-1154 et quae in Marciano sequuntur ex-
cerpta; ab eo descripti sunt Ambrosianus H 42 sup. chart.
saec. XV, Londinensis Musei Britannici Burney 63 chart.
saec. XV quem in Hist. Text, omisi quia Aratum
ipsum non haberet, Vaticanus gr. 121 chart. Orient, saec.
XIII-XIV.
b) Romanus Casanatensis G V 5 (356) chart. Orient,
saec. XIII-XIV. Aratum et scholia sequuntur epistula
ad lulianum et opusculum Tuepl TOÜ J^coSiaxoü xiixXou.
Hic codex ab eodem Marciani apographo ortus est ac
Vaticanus 1307; velut sch. 12 p. 56 scribunt Vat C TOL?
avS'PFOTCOK; pro dcvSpacriv et glossam codicis M ad TETU-
Y[i.£va (v. 12) pertinentem (wpia[i,eva dcTiapaXXaxTa) in
scholium ambo inserunt.
c) Codices qui Planudeam Arati recensionem exhibent;
eorum commune exemplar anno 1966 inveni, ipsius ut mihi
videtur Maximi Planudis manu anno 1290 vel paulo post
exaratum; et est
Edimburgensis (National Library of Scotland) Adv.
Ms. 18-7-15 chart. Orient, saec. XIII exeuntis, de quo
plura aüquando in alio opere disputabo.^ Aratum scholiis
^Vide J. C. Cunningham, Greek Manuscripts in the Natio-
nal Library of Scotland, Scriptorium 24 (1970).
VIII PRAEFATIO
instructum antecedunt Anonymi qui apud Maassium di-
citur secundus pars prima (Comm. Ar. Reil. pp. 102-126),
Arati Vita tertia, Catasterismorum Epitome. Apparet
hunc codicem in Scotiam Florentia exportatum esse;
Florentiae enim anno 1465 apographum eius scripsit
loannes Thessalus Scutariotes (Hist. Text. p. 247) Lau-
rentianum XXVIII 37 membr. ex quo fluxerunt Vindo-
bonensis phil. philol. 142 chart. et Londinensis Musei
Britannici add. 11886 (Butlerianus) membr. saec. XV.
Matritensis autem 4629 (N 67) quem in Hist. Text,
p. 251 Pianudeis ideo adnumeravi quod partes Ano-
nymi secundi contineret, in scholüs et prolegomenis ad
codicem K (de quo vide infra) proxime accedit.
Planudis Aratea studia nunc satis est obiter attingere;
plura ad aptiora tempora reservo.
De Triclinianis codicibus a Planudeo labore derivatis
dicam infra cap. 8.
Secundi codicum generis est
Q Salmanticensis 233 (olim 1, 2, 13) de quo vide nunc
A. Tovar, Catalogus codicum Graecorum Universitatis
Salamantinae, Acta Salmanticensia XV, Salamanca 1963;
chart. saec. XV (circa 1455-1460); Aratea pars e quinione
uno et quaternionibus duobus constans versus 1-963 cum
scholüs 1-155 continet; perierunt enim, si umquam fue-
runt, ultima folia. Conicit Tovar hunc codicem a Pelo-
ponneso Venetias asportatum esse, ubi eum emit Pintia-
nus ante annum 1511^.
Codices duo Salmanticensis adfines paucissima scholio-
rum frustula servaverunt, quae memoriae gratia in Ap-
1 De Tricliniano in Salmanticensi nostro Eumenidum
textu vide R. D. Dawe, The collation and investigation of
manuscripts of Aeschylus, Cambridge 1964, pp. 189-194.
PRAEFATIO IX
pendice 6 dabo; sunt autem Laurentianus XXXI 32
membr. saec. XV et Marcianus 465 (coli. 763) chart.
saec. XIV ineuntis. Sed in Marciano 317 (coli. 637) chart.
saec. XIV, qui in Arato Marciani 465 simülimus est,
adnotationes eas invenimus quas librarius codicis E in
scholioram margine sine auctoris nomine ascripserat;
hie vero legimus TOÜ (TOIPCOTATOU Ma^i[I.ou TOU IlXavoiiSv).
Tertü codicum generis sunt
Parisinus gr. 2841 membr. saec. XIII qui Arati Carmen D
non ultra v. 811, scholia vero non ultra v. 497 producit.
NuUa poetae Vita, nulla prolegomena.
Parisinus suppl. gr. 652 chart. saec. XV, antecedentis ^
vel in minutüs simülimus, sed integer et Vita secunda
atque Phaenomenorum argumento instructus.
Nuper exstare cognovi in Bibliotheca urbis Panormi
Communali tertium eiusdem stirpis Arati codicem, sed
scholiis carentem, qui Signatur Panormitanus 2 Qq A 75,
chart. saec. XV medii, de quo vide A. Mancini, Codici
greci della Bibüoteca Comunale di Palermo, in Studi
Itaüani di Filologia Classica VI (1898) pp. 459-469;
E. Mioni, Catalogo di Manoscritti Greci esistenti nelle
Bibüoteche Itaüane, vol. 1 n° 163; M. L. West, The
Medieval and Renaissance Manuscripts of Hesiod's Theo-
gony, in Classical Quarterly 1964 p. 168. Glossas, non
scholia hunc codicem praebere invito Mioni moneo.
Charecovensis Univ. 369, olim Mosquensis Synod. gr. K
223, chart. saec. XIV, a monasterio Vatopedü adlatus.
Descripserunt Belin de Ballu, Notitia et descriptio aliquot
codicum manuscriptorum qui reperiuntur in Bibliotheca
imperiali quae Charecoviae floret (Charecoviae 1807);
Sangin, CCAG XII n° 50 p. 91 (1936). Cum Hist. Text,
scriberem, hunc codicem per Christiani Friderici Mat-
thaei Lectiones Mosquenses et per Buhlü editionem co-
X PRAEFATIO
gnoveram; sero eum didici Mosqua Charecoviam exeunte
saec. XVIII vel XIX ineunte asportatum esse. Sed eo
levius ignorantiam meam ferebam quod scholia Mosquen-
sia tota satis accurate apud Buhlium exscripserat loaimes
Christianus Heym professor Mosquensis. Maximas nunc
Marcello Richard gratias ago, qui et me erroris mei
admonuit et meum in usum imagines luce depictas a
Charecovensis Bibliothecae praesidibus impetravit. Vita
et prolegomenis caret codex K; post scholia exhibet car-
mina duo de Arato satis absurda, opusculum Ttepi TOU
J^cpSiaxoü xiixXou, epistulam ad lulianum, versiculos dq
TO tIXo? 'Apaxou qui etiam in Parisino 2403 inveniun-
tur; quae omnia vel sub scholiorum finem vel in appendice
edo.
Ma^ Matritensis 4629 (olim N 67) a Constantino Lascari de-
scriptus Arateas partes habet duas, quarum prior Anonymi
secundi partem primam, Arati Vitam tertiam, Catasteris-
morum Epitomen continet et proxime ad Baroccianum
119 (de quo vide Hist. Text. pp. 250-251) accedit, altera
(205r-211v) ad exemplar codicis K nos revocat. Mosquen-
sium enim scholiorum initium nobis praebet (209r-211v)
usqueadverba icrxupOTia'ö-civ dcTteS-eTO xai (sch. 71 p. 106,
9), sed antecedentibus Vita secunda (205r), Vita quarta
(205v), argumento denique ceterisque prolegomenis
(207v-208v) quae omisit codicis K librarius.
Ma Exstat Matriti alter Arati codex a Constantino Lascari
Mediolani anno 1465 conscriptus, Matritensis 4691 (oUm
N 61) chart. qui Phaenomenorum recensioni codicis K
simillimae Arati Vitas tres anteponit, Sudae scilicet ex-
cerptum, Vitam secundam, Vitam quartam, in quibus
cum Ma® prorsus congruit. Ab eo pendet Neapolitanus
II F 48 Chart, saec. XV.
v Vaticanus gr. 1910 chart. orient. saec. XIII-XIV.
Aratum schoUis instructum antecedunt Vita quarta, argu-