Table Of ContentSynagoga
Satanae
Hocus pocus, tontus talontus, vade celeriter jubeo
Missale Satanicum
Anno Satanae XXXVIII Promulgatum
Noster Pater
Amen. Malo a nos libera. Sed tentationem in inducas nos. Ne et nostris debitoribus dimittimus nos. Et
sicut nostra debita nobis dimitte. Et hodie nobis da quotidianum nostrum panem. Terra in et coelo in
sicut tua voluntas fiat. Tuum regnum adveniat, tuum nomen sanctificetur, coelis in es qui, noster pater.
MDCXXXIII
Pactum Satanicum
Domine magisterque Lucifer te deum et principem agnosco, et polliceor tibi servire et obedire quandiu
potero vivere. Et renuncio alterum Deum et Jesum Christum et alios sanctos atque sanctas et Ecclesiam
Apostolicam et Romanam et omnia ipsius sacramenta et omnes orationes et rogationes quibus fideles
possint intercedere pro me; et tibi polliceor quid faciam quotquot malum potero, et attrahere ad mala
per omnes; et abrenuncio chrismam et baptismum, et omnia merita Jesu Christi et ipsius sanctorum; et
si deero tuae servitui et adorationi; et si non oblationem mei ipsius fecero, ter quoque die, tibi do vitam
meam sicut tuam.
Feci hoc anno et die.
Urb. Grandier.
Extractum ex infernis.
Nos praepotens Lucifer, juvante Satan, Belzebub, Leviathan, Elimi, atque Astaroth, allisque, hodie
habemus acceptum pactum foederis Urbani Grandieri qui nobis est. Et huic pollicemur amorem
mulierum, florem virginum, decus monacharum, honores, voluptates et opes. Fornicabitur triduo;
ebrietas illi cara erit. Nobis offerit semel in anno sanguinis sigillum, sub pedibus conculcabit sacra
ecclesiae et nobis rogationes ipsius erunt; quo pacto vivet annos viginti felix in terra hominum, et
veniet postea inter nos maleficere Deo.
Factum in infernis, inter consilia daemonum.
Lucifer Belzebub Satanas
Astaroth Leviathan Elimi
Sigilla posuere magister diabolus et daemones principes domini.
Baalberith, scriptor.
MDCLXVI
Missa Guibourgi
Quotiescumque altare osculandum erat, diaconus osculabatur mulierem corpus, hostiamque
consecrabat super pudenda, quibus hostiae portiunculam inserebat; missâ tandem peractâ, subdiaconus
illam inibat, et interea diaconus et socius inibant quoque mulierem alteram. Missâ peractâ,
subdiaconus, manibus in calice mersis, pudenda sua et muliebria lavabat.
MDCCCLXLIX
Messe Noire
Gloria in profundis Satani.
In profundis Satani Gloria.
Introibo ad altare dei nostri Satanis.
Ad Deum qui nunc oppressus resurget et triumphabit.
Quid velis?
Ad sacrificiam offerre corpus meum.
Suscipe, Sancte Pater, hostiam hanc.
Accipe etiam sanguinem nostrum.
Laus Satani.
MCMIII
Messe Noire
In nomine Astaroth et Asmodei et Beelzebuth. Introibo al altare omnipotentis principis spirituum.
Qui laetificat juventutem et cupidates nostras.
Quia tu es Lucifer omnipotens, emitte lucem tuam et afflige inimicos.
Hic est enim calix sanguinis mei.
Et caro verbum facta est.
Ite missa est.
Lucifero gratias.
MCMXXXVII
Missa Lucifera
In nomine Domini Dei nostri Satanae Luciferi Excelsi, Amen.
MCMLXVI
Anno Satanae I
MCMLXVIII
A.S. III
Missa Satanica
In nomine Dei nostri Satanas Luciferi excelsi.
Satan, Lucifer, Belial, Leviathan.
Rege Satanas.
Ave Satanas.
MCMLXVIII
A.S. III
Missa Satanica
In nomine de nostre Satanas: Lucifere excelsis!
Introibo ad altare Satanas.
Ad Satanas, qui laetificat gloria meam.
Satan, Beelzebub, Leviathon, Asmodeus, Abaddon.
Gloria Satanas, et Belial et Spiritui maloso.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Satanas gratias.
Satanas vobiscum.
Et cum spiritu tuo.
Eva, ave Satanas. Vade Lilith, vade retro Pan. Deus maledictus est. Gloria tibi. Domine Lucifere, per
omnia saecula saeculorum. Amen.
Rege Satanas.
Ave Satanas.
MCMLXIX
A.S. IV
Biblia Satanica
Rege Satanas.
Ave Satanas.
In nomine Dei nostri Satanas Luciferi excelsi!
MCMLXIX
A.S. IV
Satanis: Missa Diaboli
In nomine Satanas, Lucifer excelsis Dei.
MCMLXX
A.S. V
Missa Solemnis
Introitus
In nomine dei nostri Satanas Luciferi. Introibo ad altare dei nostri.
Ad dei nostri, Satanas Luciferi, qui laetificat juventutem meam.
Judica me. Deus meus. Et discerne causam meam de gente sancta.
Quia tu es Diabolus, fortitudo mea.
Emitte lucem tuam et veritatem tuam: Ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in Infernum tuum.
Et introibo ad altare dei nostri, ad Satanas Luciferi qui laetificat juventutem meam.
Quia tu es deus meus.
Spera in Diabolo, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei, et deus meus.
Gloria tibi, Satanas Luciferi.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.
Introibo ad altare dei.
Ad dei nostri, Satanas Luciferi, qui laetificat juventutem meam.
Adjutorium nostrum in nomine Diaboli.
Qui fecit Infernum et terram.
Confiteor
Gratia tibi, fratres.
Gratia, Reverende.
Gratia tibi, dei nostri, Satanas Luciferi.
Ave Maria ad micturiendum festinat.
Benedicite, Pater Reverende.
Ab illo benedicaris, in cujus honore cremaberis.
Purificabo altare dei nostri, Satanas Luciferi, in cujus honore cremaberis.
Purificabo corde tuo et labiis tuis, Pater Reverende, in nomine dei nostri, Satanas Luciferi, in cujus
honore cremaberis.
Gloria
Diabolus vobiscum.
Et cum spiritu tuo.
Epistle
Oratio
Gradual
Sequentia sancti evangelii secundum sancta biblia nostrae.
Jube domine, bendicere.
Diabolus sit in corde tuo, et in labiis tuis, ut digne et competenter annunties evangelium suum.
Offertorium
Diabolus vobiscum.
Et cum spiritu tuo.
Consummatum est.
Satan!
Lucifer!
Belial!
Leviathan!
Consecratio
Gratia tibi, fratres.
Offertorium
In me gratia omnis viae et veritatis. In me omnis spes vitae et virtutis: Ego quasi rosa plantata super
rivos aquarum fructificavi.
Veni
Veni sanctificator, omnipotens, aeterne Diabolus, et benedic hoc sacrificium, tuo Inferno nomine
praeparatum.
Hoc est enim corpus meum.
Hic est enim Calix Ecstaticus.
Per omnia saecula saeculorum.
Alleluja! Alleluja!
Pax Diaboli sit semper vobiscum.
Et cum spiritu tuo.
Pax tecum.
Et cum spiritu tuo.
Pax tecum.
Et cum spiritu tuo.
Diabolus vobiscum.
Et cum spiritu tuo.
Benedicat vos omnipotens Diabolus et pax suam sit semper vobiscum.
Sequentia sancti evangelii secundum sancta biblia nostrae.
MCMLXXII
A.S. VII
Missa Nigra
In nomine Magni Dei Nostri Satanas. Introibo ad altare Domini Inferi.
Ad eum qui laetificat meum.
Adjutorium nostrum in nomine Domini Inferi.
Qui regit terram.
Domine Satanas, tu conversus vivificabis nos.
Et plebs tua laetabitur in te.
Ostende nobis, Domine Satanas, potentiam tuam.
Et beneficium tuum da nobis.
Domine Satanas, exaudi meam.
Et clamor meus ad te veniat.
Dominus Inferus vobiscum.
Et cum tuo.
Gloria Deo, Domino Inferi, et in terra vita hominibus fortibus.
Laudamus te, benedicimus te, adoramus te, glorificamus te, gratias agimus tibi propter magnam
potentiam tuam:
Domine Satanas, Rex Inferus, Imperator omnipotens.
Suscipe, Domine Satanas, hanc hostiam, quam ego dignus famulus tuus offero tibi, Deo meo vivo et
vero, pro omnibus circumstantibus, sed et pro omnibus fidelibus famulis tuis:
ut mihi et illis proficiat ad felicitatem in hanc vitam. Amen.
Offerimus tibi, Domine Satanas, calicem voluptatis carnis, ut in conspectu majestatis tuae, pro nostra
utilitate et felicitate, placeat tibi. Amen.
Incensum istud ascendat ad te, Domine Inferus, et descendat super nos beneficium tuum.
Dominus Inferus vobiscum.
Et cum tuo.
Sursum corda.
Habemus ad Dominum Inferum.
Gratias agamus Domino Infero Deo nostro.
Dignum et justum est.
Vere dignum et justum est, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, Rex Inferus, Imperator
Mundi. Omnes exercitus inferi te laudant cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur,
dicentes:
Salve! Salve! Salve!
Dominus Satanas Deus Potentiae. Pleni sunt terra et inferi gloria. Hosanna in excelsis.
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae, quaesumus, Domine Satanas, ut
placatus accipias; diesque nostros in felicitate disponas, et in electorum tuorum jubeas grege numerari.
Shemhamforash!
Hoc est corpus Jesu Christi.
Hic est calix voluptatis carnis.
Ecce corpus Jesu Christi, Dominus Humilium et Rex Servorum.
Calicem voluptatis carnis accipiam, et nomen Domini Inferi invocabo.
Ecce calix voluptatis carnis, qui laetitiam vitae donat.
Accipe calicem voluptatis carnis in nomine Domini Inferi.
Placeat tibi, Domine Satanas, obsequium servitutis meae; et praesta ut sacrificium quod occulis tuae
majestatis indignus obtuli, tibi sit acceptabile, mihique et omnibus pro quibus illud obtuli.
Ego vos benedico in nomine Magni Dei Nostri Satanas.
Ave, Satanas!
Ave, Satanas!
CCL
Epistula Fundamenti
Manichaeus apostolus Iesu Christi providentia Dei Patris.
Haec sunt salubria verba, ex perenni ac vivo fonte; quae qui audierit, et eisdem primum crediderit,
deinde quae insinuant custodierit, numquam erit morti obnoxius, verum aeterna et gloriosa vita fruetur.
Nam profecto beatus est iudicandus, qui hac divina instructus cognitione fuerit, per quam liberatus in
sempiterna vita permanebit.
Pax Dei invisibilis et veritatis notitia sit cum fratribus suis et carissimis, qui mandatis coelestibus
credunt pariter atque deserviunt; sed et dextera luminis tueatur et eripiat vos ab omni incursione
maligna, et a laqueo mundi; pietas vero Spiritus sancti intima vestri pectoris adaperiat, ut ipsis oculis
videatis vestras animas.
De eo igitur, frater dilectissime Pattici, de quo mihi significasti, dicens: Nosse te cupere cuiusmodi sic
nativitas Adae et Evae, utrum verbo sint iidem prolati, an primogeniti ex corpore: respondebitur tibi ut
congruit. Namque de his a plerisque in variis scripturis revelationibusque dissimili modo insertum
atque commemoratum est. Quapropter veritas istius rei ut sese habet ab universis fere gentibus
ignoratur, et ab omnibus qui etiam de hoc diu multumque disputarunt. Si enim illis super Adae et Evae
generatione provenisset manifesto cognoscere, numquam corruptioni et morti subiacerent.
Necessario ergo plura sunt ante commemoranda, ut ad istud mysterium sine ulla possit ambiguitate
perveniri.
Unde si tibi videtur, ausculta prius quae fuerint ante constitutionem mundi, et quo pacto praelium sit
agitatum, ut possis luminis seiungere naturam ac tenebrarum.
Haec quippe, in exordio fuerunt, duae substantiae a sese divisae. Et luminis quidem imperium tenebat
Deus Pater, in sua sancta stirpe perpetuus, in virtute magnificus, natura ipsa verus, aeternitate propria
semper exsultans, continens apud se sapientiam et sensus vitales: per quos etiam duodecim membra
luminis sui comprehendit, regni videlicet proprii divitias affluentes. In unoquoque autem membrorum
eius sunt recondita millia innumerabilium et immensorum thesaurorum. Ipse vero Pater in sua laude
praecipuus, magnitudine incomprehensibilis, copulata habet sibi beata et gloriosa saecula, neque
numero, neque prolixitate aestimanda, cum quibus idem sanctus atque illustris Pater et genitor degit,
nullo in regnis eius insignibus aut indigente aut infirmo constituto.
Ita autem fundata sunt eiusdem splendidissima regna supra lucidam et beatam terram, ut a nullo
umquam aut moveri aut concuti possint.
Iuxta unam vero partem ac latus illustris illius ac sanctae terrae erat tenebrarum terra profunda et
immensa magnitudine, in qua habitabant ignea corpora, genera scilicet pestifera. Hic infinitae tenebrae,
ex eadem manantes natura inaestimabiles, cum propriis fetibus: ultra quas erant aquae coenosae ac
turbidae cum suis inhabitatoribus; quarum interius venti horribiles ac vehementes cum suo principe et
genitoribus. Rursum regio ignea et corruptibilis cum suis ducibus et nationibus. Pari more introrsum
gens caliginis ac fumi plena, in qua morabatur immanis princeps omnium et dux, habens circa se
innumerabiles principes, quorum omnium ipse erat mens atque origo: haeque fuerunt naturae quinque
terrae pestiferae.
Sed ista genera quinque illas naturas inhabitantia saeva erant atque pestifera.
Lucis vero beatissimae Pater, sciens labem magnam ac vastitatem quae ex tenebris surgeret, adversus
sua sancta impendere saecula, nisi aliquod eximium ac praeclarum et virtute potens numen opponat,
quo superet simul ac destruat stirpem tenebrarum, qua exstincta perpetua quies lucis incolis pararetur.
... pater, qui generavit ibi lucis filios, et aer et ipsa terra et ipsi filii una substantia sunt et aequalia sunt
omnia ...
...ista enim epistula Fundamenti est, quod et sanctitas tua bene scit; quod et ego dixi, quia ipsa continet
initium, medium et finem.
Iniquis igitur commentis ad eos qui aderant ait: Quid vobis videtur maximum hoc lumen quod oritur?
Intuemini quemadmodum polum movet, concutit plurimas potestates. Quapropter mihi vos potius
aequum est, id quod in vestris viribus habetis luminis praerogare: sic quippe illius magni qui gloriosus
apparuit, imaginem fingam, per quam regnare poterimus, tenebrarum aliquando conversatione liberati.
Haec audientes, ac diu secum deliberantes, iustissimum putaverunt id quod postulabantur praebere. Nec
enim fidebant se idem lumen iugiter retenturos: unde melius rati sunt principi suo id offerre,
nequaquam desperantes eodem se pacto regnaturos. Quo igitur modo lumen illud quod habebant
praebuerint, considerandum est. Nam hoc etiam omnibus divinis scripturis arcanisque coelestibus
aspersum est: sapientibus vero quomodo sit datum scire minime est difficile: nam coram aperteque
cognoscitur ab eo qui vere ac fideliter intueri voluerit. Quoniam eorum qui convenerant frequentia
promiscua erat, feminarum scilicet ac masculorum, impulit eos ut inter se coirent: in quo coitu alii
seminarunt, aliae gravidae effectae sunt. Erant autem partus iis qui genuerant similes, vires plurimas
parentum uti primi obtinentes. Haec sumens eorum princeps uti praecipuum donum gavisus est. Et
sicuti etiam nunc fieri videmus, corporum formatricem naturam mali inde vires sumentem figurare: ita
etiam ante dictus princeps sodalium prolem accipiens, habentem parentum sensus, prudentiam, lucem
simul secum in generatione procreatam, comedit; ac plerisque viribus sumptis ex istiusmodi esca, in
qua non modo inerat fortitudo, sed multo magis astutiae et pravi sensus ex fera genitorum gente,
propriam ad se coniugem evocavit, ex ea qua ipse erat stirpe manantem; et facto cum ea coitu,
seminavit, ut caeteri, abundantiam malorum quae devoraverat: nonnihil etiam ipse adiiciens ex sua
cogitatione ac virtute, ut esset sensus eius omnium eorum quae profuderat formator atque descriptor;
cuius compar excipiebat haec, ut semen consuevit culta optime terra percipere. In eadem enim
construebantur et contexebantur omnium imagines, coelestium ac terrenarum virtutum, ut pleni
videlicet orbis, id quod formabatur, similitudinem obtineret.
Inimicus quippe, qui eundem salvatorem iustorum patrem crucifixisse se speravit, ipse est crucifixu,
quo tempore aliud actum est atque aliud ostensum.
... quae mundi amore errare se a priore lucida sua natura passae sunt atque inimicae lumini sancto
extiterunt aperteque in perniciem sanctorum elementorum se armarunt et igneo spiritui obsecutae sunt.
Infesta etiam sua persecutione sanctam ecclesiam atque electos in eadem constitutos caelestium
praeceptorum observatores adflixerunt, a beatitudine et gloria terrae sanctae arcentur. Et quia a malo se
superari passae sunt, in eadem mali stirpe perseverabunt pacifica illa terra et regionibus inmortalibus
sibimet interdictis. Quod ideo illis eveniet, quia ita iniquis operibus se obstrinxerunt, ut a vita et
libertate sanctae lucis alienarentur. Non igitur poterunt recipi in regna illa pacifica, sed configentur in
praedicto horribili globo, cui etiam necesse est custodiam adhiberi. Unde adhaerebunt his rebus animae
eaedem, quas dilexerunt, relictae in eodem tenebrarum globo sui meritis id sibi conquirentes. Neque
enim futura haec cognoscere studuerunt atque ab isdem, cum tempus dabatur, se segregarunt.
MCC
Evangelium Secundum Marcas Argenti
Initium sancti evangelii secundum marcas argenti. In illo tempore dixit Papa Romanis: "Cum
venerit filius hominis ad sedem maiestatis nostre, primum dicite: "Amice, ad quid venisti?" At ille si
perseverarit pulsans, nil dans vobis, eicite in tenebras exteriores".
Factum est autem ut quidam pauper clericus veniret ad curiam domini pape, et exclamavit dicens:
"Miseremini mei saltem, vos, hostiarii papae, quia manus paupertatis tetigit me. Ego vero egenus et
pauper sum, ideo peto ub subveniatis calamitati et miseriae meae".
Illi autem audientes indignati sunt valde et dixerunt: "Amice, paupertas tua tecum sit in perditione.
Vade retro, Sathanas, quia non sapis ea que sapiunt nummi. Amen, amen, dico tibi: Non intrabis in
gaudium domini tui, donec dederis novissimum quadrantem".
Pauper vero abiit et vendidit pallium et tunicam et universa que habuit et dedit cardinalibus et
hostiariis et camerariis.
At illi dixerunt: "Et hoc, quid est inter tantos?" Et eiecerunt eum ante fores, et egressus foras flevit
amare et non habens consolationem.
Postea venit ad curiam quidam clericus dives, incrassatus, inpinguatus, dilatatus, qui propter
seditionem fecerat homicidium. Hic primo dedit hostiario, secundo camerario, tertio cardinalibus. At
illi arbitrati sunt inter eos quod essent plus accepturi.
Audiens autem dominus papa cardinales et ministros plurima dona a clerico accepisse, infirmatus
est usque ad mortem. Dives vero misit sibi electuarium aureum et argenteum et statim sanatus est.
Tunc dominus papa ad se vocavit cardinales et ministros et dixit eis: "Fratres, videte ne aliquis vos
seducat inanibus verbis! Exemplum enim do vobis, ut quemadmodum ego capio, ita et vos capiatis".
Description:Vos qui secuti estis Decium, sedebitis super duodecim sedes gustantes lagenas vini, dicit. Decius. Sac: Doleo vobiscum. Diac: Et cum genitu tuo. Sac:.