Table Of ContentC.PLINI SECVNDI
NATVRALIS HISTORIAE
LIBRI XXXVII
POST LVDOVICI IANI OBITVM
RECOGNOVIT ET SCRIPTVRAE DISCREPANTIA ADIECTA
EDIDIT
CAROLVSMAYHOFF
VOL. III. LIBRI XVI-XXII
EDITIO STEREOTYPA EDITIONIS
PRIORIS (MDCCCXCII)
S
STVTGARDIAE IN AEDIBVS B. G. TEVBNERI MCMLXVII
Verlags-Nummer 1652
Alle Rechte, auch die der Übersetzung, dee auezngeweieen Nachdruckes
und der i o tome chanischen Wiedergabe, vorbehalten
© B. G. Teubner, Stuttgart 1967
Printed in Germany
Druck : Julius Belts, Weinheim a. d. B.
C. PLINI SECUNDI
NATURALIS HISTORIAE
LIBRI XVI-XXII
ALFREDO FLECKEISENO
COLLEGAE
QUONDAM PER TRIA LUSTRA
CARISSIMO
PROMPTO SEMPER STUDIORUM ADIUTORI
SACRUM
PRAEFATIO
Mullo serius quam putaveram mihi contigit, ut ter-
tium hoc volumen in lucem emitterem. non infìtior equi-
dem aliquamdiu quodam taedio me captum fuisse talis
negotii in primis operosi et difficilis. etenim gratius est
commentationes scribere, quibus quae arrideant eligas,
enarratisque dilucide quae recte explorasse videare prae-
cipuae sagacitatis laudem ferre; editorie yero est magna
ex parte industriam et ingenium quodammodo abscondere
neque tamen praeterire quidquam, quamvis molestum, et
in minutissimis rebus operam consumere haud ita multis
placituram atque adeo contemptam, his praesertim sene-
scentis iam saeculi moribus, quibus qui talia studiose
consectantur a magno vociferantium choro 'frivoli operis'
facile arguuntur, exili sane solacio Pliniano (XI 4), ut cin
contemplatione naturae', sic in litterarum scientia * nihil
posse videri supervacuum'. sed redintegratis mox studiis
iam a. 1884 ita praeparaveram omnia, ut paulo post typo-
thetae librum mandari posse cogitarem, cum Lipsiae sus-
cepto rectoratu otii penuria coactus sum Horalii illi de
nono anno parere Consilio, nunc demum scholastico mu-
ñere et onere deposito peregi quod volebam et, si per
deum licebit continuare me baec studia, minoribus post-
hac temporum intervallis me reliqua volumina spero abso-
luturum.
De critici negotii ratione non alia opus est praefari
quam quae in vol. II exposui. codicum subsidiis usus
sum iis, quae in Silligii et Detlefseni editionibus parata
sunt; nova nec adhibui nec quaesivi, nisi quod in ultimis
libris, ubi E deest, codicis Luxemburgensis scripturam
arcessivi et Arundeliani aliquot enotavi lectiones ex iis,
VI PRAEFATIO
quas speciminis gratia Victor Ryssel, collega quondam
coniunctissimus Lipsiensis, nunc Turicensis, officiosissima
volúntate rogatu meo Londini a. 1886 excerpsit. quibus
perlustratis non multum praesidii inde exspectandum esse
cognovi, et vix posse arbitror, nisi casu mirifico perve-
tustum aliquod exemplum luci reddatur, ex aliis codicibus
nondum collatis dignum conferendi impendio emolumen-
tum percipi, siquidem etiam meliores, quos collatos habe-
mus, libri quam mendosi sint, illustri exemplo codicis
Monei manifestum est. collatis uti sano iudicio interim satis
erit; de virtutibus autem vitiisque eorum non universe,
sed singillatim ex ipsis verbis Plinii et pro loci cuiusque
natura et ratione iudicandum esse usus me in dies magis
docuit. non minoris quam codices momenti Plinianae
scientiae et fontes et fossas derivatas esse (auctores dico
et eos, e quibus Plinius, et eos, qui rursus e Plinio
hauserunt) iam priiis intellexeram quam Birtio auctore
Ahly, Heigl, Sprengel de libris nonnullis privatim
scripserunt, hodieque paenitet me non iam in priore vo-
lumine locos parallelos, quotquot investigaveram, textui
perpetuo subiunxisse. nunc id sedulo feci, et novam hanc
huius voluminis dotem, ut necessaria est critico, ita multis
reor profuturam; qua in re Stadleri de libro XIX com-
mentatione non tam adiutus sum — nam pridem mea
peracta erat opera — quam adductus in spem, in ceteris
quoque libris insignium locorum paucos fore, qui me
praeterierint.
Hoc duplici subsidiorum genere ut certissimis funda-
mentís nixus simulque elocutione Pliniana diligenter ob-
sérvate in textu recensendo emendandoque elaboravi; per-
functus demum hoc toto opere postremo vetustiorum
editionum lectiones assidue contuli (quo factum est, ut
haud raro quod novum esse putaveraui olim iam prae-
reptum esse cognoscerem), easque lectiones fere omnes
siglis appositis perpetuo indicavi, ut, quoad fieri posset,
emendationum suo quamque auctori redderem et unoquo-
que loco lectionis quasi quandam historiam emendandique
progressum regressumve patefacerem. quod etsi infiniti
PRAEFATIO VII
laboris erat, omittere tarnen nolui, quia sic doctorum
hominum commodo non mediocriter consultum esse arbi-
traban nec in scripturae discrepantia conscribenda chartae
peperei et multa librariorum menda ideo adnotavì, ut
neglegentia aut licentia eorum vel insigne aliquod mendi
genus significaretur. quot ad quemque locum codices
collati essent quo facilius intellegeretur, in omnium pagi-
narum superiore margine siglas repetendas curavi.
Interpunctioni praecipuam curam impendi non modo
ad corrigendam verborum structuram, sed etiam ut legen-
tium succurrerem intellectui, id quod in Pliniano opere non
iniucundum erit, obsecutus hac re maxime CFWMüllero,
a quo quae facete mónita sunt pianissime conveniunt cum
iis, quae ipse semper sensi, ita autem res ferebat, ut
non liceret putidam aequabilitatem a Afectare, ac mihi prae-
stat, si modo peccandum est, frequentius quam rarius
distinguendo peccare.
De coniecturis denique, quas plus mille locis protuli,
legentes quaeso meminerint, quantum praeter omnium opi-
nionem tralaticius contextus quondam mutatus sit optimi
codicis Monei auctoritate, atque accurate inspiciant et
fontes a me indicatos et Plinianae dictionis proprietatem.
plures proferre poteram — nam multis locis vitia latere
credo —, si uberius exponendi locus fuisset. interim in
his quoque multa erunt, quae subtili inquisitione digna
sint nec ingrata fortasse adulescentulis dissertationum
materiam quaerentibus, qui etiamsi me 'aculeata mordaci-
tate', quam urticae foliis Plinius tribuit (XXI 91), peti-
turi sint, non aegre feram, modo verum patescat.
Scribebam Dresdae kal. lui. MDCCCLXXXXII.
CONSPECTUS CODICUM
De codicum manu scriptorum, quorum lectionea discre-
pantes in hoc volumine adnotatae sunt, origine et auctoritate
uberrime disputayit Detlefsenue a. 1869 in philologi yol.
XXVIII p. 284—337; quae scripserat partim retractavit a. 1870
in praef. edit. vol. IV p. V sqq. et, poetquam de correctionibue
ab altera manu factis in noy. lucubr. p. 54 sqq. contradixi, in
diurn. litt. Ienens. 1874 n. 26 p. 396 esq. confidentius de pluri-
bus rebus contradixit Carolas Welzhofer in progr. gymn.
Ludoy. Monac. a. 1878, quod inscribitur 'Ein Beitrag zur Hand-
schriftenkunde der nat. hist, des Plinius'. praeterea cfr. quae
exposuerunt Urlich s in Bursiani annal, litt, antiqu. 1878 II p. 267
—272, Carolus Bück in progr. gymn. Ludoy. Monac. a. 1888
p. 61 sqq., Carolus Welzhofer de locis e Plinii nat. hist, a
Beda citatis in commentationibus philologis Guil. Christio
sexagenario (Monachii 1891) dicatis p. 25 — 41.
I. Ac yetustiores quidem codices in tertio hoc yolumine
habemus nullos praeter pauca fragmenta in codicibus miscel-
laneie servata, quae Detlefsenus contulit et edidit.
1) P: codicis Parisini latini 9378 folium unum litteris
uncialibus saeculo fere VI exaratum, quod continet
XVIII 87-99;
2) H: codicis Lucensis folia septem saeculo VIII scripta,
quae sub titulo DEDIUISIONE TEMPORUM plENI
SECUNDI continent XVIII 309—366.
Praeterea ad libros XIX et XX ex editionis Gelemanae
a. 1646 esemplo in bibliotheca Barberiniana Bomae ad-
seryato Detlefsenus transcripsit ediditque
3) S: varias lectiones ab homine docto margini adscriptas,
quae putantur ex optimi generis codice aliquo nunc
deperdito desumptae esse, quod num ita se habeat,
mihi quidem dubium est, nam etsi non desunt quae
confirmentur meliorum codicum consensu, aliae tarnen
congruunt cum editionum yetustiorum scriptura a
Gelenio damnata, aliae coniecturarum speciem prae
se ferunt. certe solae per se non multum habent
auctoritatis.